Te Deum laudámus: Te Dóminum confitémur Te aeternum Patrem omnis terra venerátur Tibi omnes Angeli, tibi caeli et univérsae potestátes Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth Pleni sunt caeli et terra maiestátis glóriae tuae Te gloriósus Apostolórum chorus Te Prophetárum laudábilis númerus Te Mártyrum candidátus laudat exércitus Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia Patrem imménsae maiestátis, Venerándum tuum verum et únicum Fílium, Sanctum quoque Paráclitum Spíritum Tu, Rex glóriae, Christe, Tu Patris sempiternus es Fílius Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruíste Vírginis úterum Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna caelórum Tu ad déxteram Dei sedes in glória Pátris Iudex créderis esse ventúrus Te ergo quaésumus tuis fámulis súbveni, quos pretioso sánguine redemísti Aetérna fac cum Sanctis tuis in glória numerári Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic haereditáti tuae Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum Per síngulos dies benedícimos te Et laudámus nomem tuum in saéculum, et in saéculum saéculi Dignare, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire Miseréri nostri, Dómine, miserére nostri Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quaemadmodum sperávimus in te In te, Dómine, sperávi: Non confúndar in aetérnum