1 Dies iræ! Dies illa Solvet sæclum in favilla Teste David cum Sibylla! 2 Quantus tremor est futurus Quando judex est venturus Cuncta stricte discussurus! 3 Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum Coget omnes ante thronum 4 Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Judicanti responsura 5 Liber scriptus proferetur In quo totum continetur Unde mundus judicetur 6 Judex ergo cum sedebit Quidquid latet apparebit Nil inultum remanebit 7 Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus Cum vix justus sit securus? 8 Rex tremendæ majestatis Qui salvandos salvas gratis Salva me, fons pietatis 9 Recordare, Jesu pie Quod sum causa tuæ viæ Ne me perdas illa die 10 Quærens me, sedisti lassus Redemisti Crucem passus Tantus labor non sit cassus 11 Juste judex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis 12 Ingemisco, tamquam reus Culpa rubet vultus meus Supplicanti parce, Deus 13 Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti 14 Preces meæ non sunt dignæ Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne 15 Inter oves locum præsta Et ab hædis me sequestra Statuens in parte dextra 16 Confutatis maledictis Flammis acribus addictis Voca me cum benedictis 17 Oro supplex et acclinis Cor contritum quasi cinis Gere curam mei finis 18 Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus 19 Huic ergo parce, Deus Pie Jesu Domine Dona eis requiem. Amen