Te Deum laudamus: Te Dominum confitemur Te æternum Patrem omnis terra veneratur Tibi omnes Angeli; tibi cæli et universæ Potestates Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt cæli et terra maiestatis gloriæ tuæ Te gloriosus Apostolorum chorus Te Prophetarum laudabilis numerus Te Martyrum candidatus laudat exercitus Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia Patrem immensæ maiestatis Venerandum tuum verum et unicum Filium Sanctum quoque Paraclitum Spiritum Tu Rex gloriæ, Christe Tu Patris sempiternus es Filius Tu ad liberandum suscepturus hominem Non horruisti Virginis uterum Tu, devicto mortis aculeo Aperuisti credentibus regna cælorum Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris Iudex crederis esse venturus Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni Quos pretioso sanguine redemisti Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuæ Et rege eos, et extolle illos usque in æternum Per singulos dies benedicimus te Et laudamus Nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire Miserere nostri Domine Miserere nostri Fiat misericordia tua, Domine, super nos Quemadmodum speravimus in te In te, Domine, speravi: Non confundar in æternum