Deum Verum

Ars Veritas

    Continúa después del anuncio

    Deum verum, unum in Trinitáte
    Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus

    Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo
    Salutári nostro: Præoccupémus fáciem ejus in confessióne
    Et in psalmis jubilémus ei

    Veníte, exsultémus Dómino
    Jubilémus Deo, salutári nostro
    Præoccupémus fáciem ejus in confessióne
    Et in psalmis jubilémus ei

    Deum verum, unum in Trinitáte
    Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus

    Continúa después del anuncio

    Quóniam Deus magnus Dóminus
    Et Rex magnus super omnes deos
    Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam
    Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ
    Et altitúdines móntium ipse cónspicit
    Veníte, adorémus

    Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud
    Et áridam fundavérunt manus ejus
    Veníte, adorémus, et procidámus ante Deum
    Plorémus coram Dómino, qui fecit nos
    Quia ipse est Dóminus Deus noster
    Nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus

    Deum verum, unum in Trinitáte
    Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus

    Hódie, si vocem ejus audiéritis
    Nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne
    Secúndum diem tentatiónis in desérto
    Ubi tentavérunt me patres vestri
    Probavérunt et vidérunt ópera mea
    Veníte, adorémus

    Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi
    Semper hi errant corde
    Ipsi vero non cognovérunt vias meas
    Quibus jurávi in ira mea
    Si introíbunt in réquiem meam

    Deum verum, unum in Trinitáte
    Et Trinitátem in Unitáte, Veníte, adorémus

    Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto
    Sicut erat in princípio, et nunc, et semper
    Et in sæcula sæculórum
    Amen

    Información de la canción

    Composición:

    ¿Los datos están equivocados?

    Enviar revisión