Adoro Te Devote

CASSIA & MYRRH

    Continúa después del anuncio

    Adoro te devote, latens Deitas
    Quae sub his figuris vere latitas
    Tibi se cor meum totum subicit
    Quia te contemplans totum deficit

    Visus, tactus, gustus in te fallitur
    Sed auditus solo tuto creditur
    Credo quidquid dixit Dei Filius
    Nil hoc verbo veritatis verius

    In cruce latebat sola Deitas
    At hic latet simul et humanitas
    Ambo tamen credens atque confitens
    Peto quod petivit latro paenitens

    Continúa después del anuncio

    Plagas, sicut Thomas, non intueor
    Deum tamen meum te confiteor
    Fac me tibi semper magis credere
    In te spem habere, te diligere

    O memoriale mortis Domini
    Panis vivus vitam praestans homini
    Praesta mean menti de te vivere
    Et te illi semper dulce sapere

    Pie pellicane, Jesu Domine
    Me immundum munda tuo sanguine
    Cuius una stilla salvum facere
    Totum mundum quit ab omni scelere

    Jesu, quem velatum nunc aspicio
    Oro Fiat illud quod tam sitio
    Ut te revelata cernens facie
    Visu sim beátus tuæ gloriæ
    Amen

    Información de la canción

    Composición: Santo Tomas De Aquino

    ¿Los datos están equivocados?

    Enviar revisión