Cifra Club

Te Deum laudamus

Catholic Music

Aún no tenemos los acordes de esta canción.

Te Deum laudámus: Te Dóminum confitémur
Te aeternum Patrem omnis terra venerátur
Tibi omnes Angeli, tibi caeli et univérsae potestátes
Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth
Pleni sunt caeli et terra maiestátis glóriae tuae

Te gloriósus Apostolórum chorus
Te Prophetárum laudábilis númerus
Te Mártyrum candidátus laudat exércitus
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia
Patrem imménsae maiestátis, Venerándum tuum verum et únicum Fílium, Sanctum quoque Paráclitum Spíritum

Tu, Rex glóriae, Christe, Tu Patris sempiternus es Fílius
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruíste Vírginis úterum
Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna caelórum
Tu ad déxteram Dei sedes in glória Pátris
Iudex créderis esse ventúrus

Te ergo quaésumus tuis fámulis súbveni, quos pretioso sánguine redemísti
Aetérna fac cum Sanctis tuis in glória numerári
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic haereditáti tuae
Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum
Per síngulos dies benedícimos te
Et laudámus nomem tuum in saéculum, et in saéculum saéculi
Dignare, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire
Miseréri nostri, Dómine, miserére nostri
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quaemadmodum sperávimus in te
In te, Dómine, sperávi: Non confúndar in aetérnum

Otros videos de esta canción
    0 visualizaciones

    Afinación de los acordes

    Afinador en línea

    Ops (: Contenido disponible solo en portugués.
    OK